monumenta.ch > Isidorus > 27
Isidorus, De Natura Rerum, XXVI. De nominibus astrorum. <<<     >>> XXVIII. De nocte.

CAPUT XXVII. Utrum sidera animam habeant. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE APPARATUS

1 [

CAP. XXVII.---N. 1. Ut ait S. Augustinus. Extremo libro secundo de Genes. ad litteram.

]
Solet autem quaeri, ut ait sanctus Augustinus, utrum sol et luna, et aliae stellae, corpora sola sint, an habeant rectores quosdam spiritus suos. Et si habent, utrum ab eis etiam vitaliter inspirentur, sicut animantur canes per animas animalium, an sola sine ulla permistione praesentia. Et dum motus alicuius corporis sine anima esse non possit, stellae, quae cum tanto ordine ac tanta ratione moventur, ut in nullo prorsus aliquando cursus earum impediatur, utrum animantes sint, et rationabiles videantur, non facile comprehendi potest.
2 [

2. Quaerendum quid futurae sint in resurr. Leguntur haec in mss. o. quae videntur sumpta e lib. X de Civit., cap. 29.

Ibid. In Vulgata: Gyrat per meridiem, et flectitur ad Aquilonem, lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur. Versus Virgilii primus exstat lib. II Aeneid., 384, alii lib. VI, 724. Verba Quapropter, etc. absunt ab Editione antiqua. Confer cap. 5. libri de Ordine creaturarum. AREV.

]
Salomon autem cum diceret de sole: Gyrans gyrando vadit spiritus, et in circulos suos revertitur, ostendit ipsum solem spiritum esse, et quod animal sit, et spiret, et vigeat, et annuos orbes suos cursu expleat, sicut et poeta ait: Interea magnum sol circumvolvitur annum. Et alibi: Lucentemque globum lunae, Titaniaque astra Spiritus intus alit. Quapropter, si corpora stellarum animas habent, quaerendum quid futurae sint in resurrectione.